IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[99] At in primo flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse, et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. Reliqua eius ferae incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica, sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et iam in confinio Maeotidis Sindones.