Pomponius Mela
De chorographia

LIBER PRIMUS

104

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[103] Oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi Ixamatae. Apud eos easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut ne militia quidem vacent. Viri pedibus merent sagittisque depugnant, illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis intercepere trahendo conficiunt. Nubunt tamen, verum ut nubiles habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere virgines manent.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License