IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[106] Tum continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Aremphaeos usque permittitur. His iustissimi mores, nemora pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. Sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. Vltra surgit mons Riphaeus ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum.