IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[2] Hominum primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. Huius flexum Buces amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent dicti Amaxobioe. Obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide includit<ur>.