IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[25] Eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. Circa Hebrum Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero non poterat spatio mensum ferunt. Dein promunturium Serrhion, et quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. Tum Sthenos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem ab Hercule obiectum. Turris quam Diomedis vocant signum fabulae remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam quod ita condita est.