Pomponius Mela
De chorographia

LIBER SECUNDUS

34

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[34] Deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis expandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simillima. a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License