Pomponius Mela
De chorographia

LIBER SECUNDUS

76

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[76] Quin et ex his quae ad imum perfossa sunt suffusum mare ostenditur. Vnde Grais nostrisque etiam auctoribus, verine ignorantia an prudentibus etiam mendacii lubidine visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea foramina ictu captantium interfectus extrahitur. Inde est ora Sordonum et parva flumina Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus Eliberrae, magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. Tum inter Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus Galliae finis.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License