Pomponius Mela
De chorographia

LIBER SECUNDUS

86

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[86] Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat. Paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodissimum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem large ferunt. Hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata et in pollinem usque contusa pro farre est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License