IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[43] Causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter invicem infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae possident. Dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utuntur. super Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque aequali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, verum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. Cultores eius inconditi sunt et omnium virtutium ignari <magis> quam aliae gentes