IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[56] Vrbium quas incolunt - sunt autem plurimae - Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer. Famam hinc praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent aut materia ingessit aut error.