IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[69] Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab ea parte quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silva quae hebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus quod ex Nili alveo dioryge adductus.