IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[78] Sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi. Ceterum oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. Vasta omnia vastis praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. Inde ingens et sine cultoribus tractus. Dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus caperetne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: