Pomponius Mela
De chorographia

LIBER TERTIUS

88

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[84] Tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hesperio<e>. in horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est: Nuchul ab incolis dicitur, et videri potest non alio nomine adpellari sed a barbaro ore corruptus. Alit et <pa>pyrum et minora quidem eiusdem tamen generis animalia. Aliis amnibus in oceanum vergentibus solus in mediam regionem et ad orientem abit, et quonam exeat, incertum est. Inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque aliquandiu per invia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere; ceterum spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur exsurgere.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License