IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[19] Quantum incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam frequens. Mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopicum, ab occidente Atlanticum dicimus. In ea parte quae Libyco adiacet proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis vocabulo cognomen inditum est Africa. Cetera Numidae et Mauri tenent, sed Mauri <et> in Atlanticum pelagus expositi. Vltra Nigritae sunt et Pharusii usque ad Aethiopas. Hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident.