1.
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis
memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse
quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et
decursa sunt, recordatione revocare: ita eius contemplatio quantum subtracta
est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est. Nec
inmerito discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis
reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in
ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret eadem velle vel nolle:
crederes unam mentem in duobus fuisse divisam. Sic solus in amoribus conscius,
ipse socius in erroribus: et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in
lucem sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod est
gloriosius, praecucurrit. Itaque cum per universam convictus nostri et
familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone eius
mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis vanitatibus
etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.
2.
Nam negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge,
liberis, et -- quod est in liberis amabilius -- adhuc annis innocentibus et
adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine
dulciorem. Quo in adventu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque
inpatienti gaudio exultaverim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi
hominis inopinata praesentia.
Igitur post unum et alterum diem, cum iam et aviditatem desiderii frequens
adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus,
relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem,
quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lavacris blanda et
adposita curatio: sane et ad vindemiam feriae iudiciariam curam relaxaverant.
Nam id temporis post aestivam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.
Itaque cum diluculo ad mare inambulando litori pergeremus, ut et aura adspirans
leniter membra vegetaret et cum eximia voluptate molli vestigio cedens harena
subsideret, Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus
solet, manum ori admovens osculu, labiis pressit.
3.
Tunc Octavius ait: "Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque
lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut
tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos
et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam
redundare."
Cum hoc sermone eius medium spatium civitatis emensi iam liberum litus
tenebamus. Ibi harenas extimas, velut sterneret ambulacro, perfundens lenis
unda tendebat: et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi
non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque
ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas
tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus,
nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet. Sensim itaque
tranquilleque progressi oram curvi molliter litoris iter fabulis fallentibus
legebamus. Haec fabulae erant Octavi disserentis de navigatione narratio. Sed
ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam
rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae
naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros
videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere. Is lusus
est testam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam testam
plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest
super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum
leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum
adsiduo saltu sublevatur. Is se in
pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius
exsiliret.
4. Igitur cum omnes hac
spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere neque de contentione
ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid vultu fatebatur. Cui
ego: "Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam
et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro?"
Tum ille: "Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio,
qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius
argueret inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto integro mihi cum
Octavio res est. Si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem, iam profecto
intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam conserere
sapientiam. Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum
procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere
possimus et intentius disputare."
Et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione
protegerent: nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia
pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures
darem et disceptantes duos medius segregarem.
|