5. Tum sic Caecilius exorsus
est: "Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit
ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris
alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est
animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus
incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus
prolata videatur. Proinde, si mihi quasi novus aliqui et quasi ignarus partis
utriusque considas, nullum negotium est patefacere, omnia in rebus humanis
dubia, incerta, suspensa magisque omnia verisimilia quam vera: quo magis mirum
est nonnullos taedio investigandae penitus veritatis cuilibet opinioni temere
succumbere quam in explorando pertinaci diligentia perseverare. Itaque
indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes,
litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa
rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum
usque adhuc ipsa philosophia deliberat. Nec inmerito, cum tantum absit ab
exploratione divina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa
sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit
datum aut ruspari religiosum, et beati satis satisque prudentes iure videamur,
si secundum illud vetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius noverimus.
Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae
terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci
cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis
opinionibus implicemus. Sint principio omnium semina natura in se
coeunte densata, quis hic auctor deus? Sint fortuitis concursionibus totius
mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator? Sidera licet
ignis accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram
fundaverit pondere et mare licet influxerit e liquore unde haec religio, unde
formido, quae superstitio est? Homo et animal omne quod nascitur, inspiratur,
attollitur, elementorum ut voluntaria concretio est, in quae rursum homo et
animal omne dividitur, solvitur, dissipatur: ita in fontem refluunt et in semet
omnia revolvuntur, nullo artifice nec iudice nec auctore. Sic congregatis
ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae
vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius
surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare,
vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:
adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca
sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos. Quid tempestates
loquar varias et incertas, quibus nullo ordine vel examine rerum omnium impetus
volutatur? in naufragiis bonorum malorumque fata mixta, merita confusa? in
incendiis interitum convenire insontium nocentumque? et cum tabe pestifera
caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire? et cum belli ardore
saevitur, meliores potius occumbere? In pace etiam non tantum aequatur nequitia
melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda
pravitas an optanda felicitas. Quod si mundus divina providentia et alicuius
numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum,
numquam Rutilius et Camillus exilium, numquam Socrates venenum. Ecce arbusta
frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta vindemia imbri corrumpitur,
grandine caeditur. Adeo aut incerta
nobis veritas occultatur et premitur, aut, quod magis credendum est, variis et
lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur.
6. "Cum igitur aut
fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem
veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos
a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de
numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in
ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges! Inde adeo
per universa imperia, provincias oppida videmus singulos sacrorum ritus gentiles
habere et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem,
Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos
Mercurium, universa Romanos. Sic eorum potestas et auctoritas totius orbis
ambitus occupavit, sic imperium suum ultra solis vias et ipsius oceani limites
propagavit, dum exercent in armis virtutem religiosam, dum urbem muniunt
sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus ac nominibus
sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius
iam sprevisset iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam
pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis in hostilibus
moenibus adhuc ferociente victoria numina victa venerantur, dum undique hospites
deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt etiam ignotis numinibus et
Manibus. Sic, dum universarum gentium sacra suscipiunt, etiam regna meruerunt.
Hinc perpetuus venerationis tenor mansit, qui longa aetate non infringitur, sed
augetur: quippe antiquitas caerimoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere
consuevit quantum adstruxerit vetustatis.
7. "Nec tamen temere
(ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut
observandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris
dedicandis operam navaverunt. Specta de libris memoriam; iam eos deprehendes
initiasse ritus omnium religionum, vel ut remuneraretur divina indulgentia, vel
ut averteretur imminens ira aut iam tumens et saeviens placaretur. Testis Mater
Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem et urbem metu hostili
liberavit; testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae
consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse victoriam
eadem die qua fecerant nuntiaverunt; testis ludorum offensi Iovis de somnio
plebei hominis iteratio: et Deciorum devotio rata testis est; testis et
Curtius, qui equitis sui vel mole vel honore hiatum profundae voraginis
coaequavit. Frequentius etiam, quam volebamus, deorum praesentiam
contempta auspicia contestata sunt. Sic Allia "nomen infaustum," sic
Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut
Trasimenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, sprevit auguria
Flaminius, et ut Parthos signa repetamus, dirarum inprecationes Crassus et
meruit et inrisit. Omitto vetera quae multa sunt, et de deorum natalibus,
donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata
transilio, ne vobis antiquitas nimium fabulosa videatur. Intende templis ac delubris deorum, quibus Romana
civitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis,
praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta. Inde
adeo pleni et mixti deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis,
morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus,
laboribus levamentum. Etiam per quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos
impie per diem negamus, nolumus, peieramus.
8. "Itaque cum omnium
gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat
tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua
prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam
salubrem dissolvere aut infirmare nitatur. Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus,
vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui
uterque nullos deos adseverando timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque
penitus sustulerunt: numquam tamen in hac impietatis disciplina simulatae
philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt. Cum Abderiten Protagoram
Athenienses viri consulte potius quam profane de divinitate disputantem et
expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid? homines
(sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines,
inquam, deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in deos non
ingemescendum est? Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus
credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis
instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et
inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga
natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos
despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et
purpuras despiciunt, ipsi seminudi! Pro mira stultitia et incredibilis
audacia! spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura, et dum
mori post mortem timent, interim mori non timent: ita illis pavorem fallax spes
solacia rediviva blanditur!
|