25. "At tamen ista ipsa
superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam
religione et pietate pollerent. Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab
ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est! Nonne in ortu suo et scelere
collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt? Nam asylo prima plebs
congregata est: confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores,
et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret,
parricidium fecit. Haec prima sunt auspicia religiosae civitatis! Mox
alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio
mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id
est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid
inreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia tutius? Iam
finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus,
captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus
ceteris et posteris ducibus disciplina communis est.
"Ita quicquid Romani tenent,
colunt, possident, audaciae praeda est: templa omnia de manubiis, id est de
ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum.
"Hoc insultare et inludere est victis religionibus servire, captivas eas
post victorias adorare. Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est
consecrare, non numina. Totiens ergo Romanis inpiatum est quotiens triumphatum,
tot de diis spolia quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti,
quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi: neque enim potuerunt in ipsis bellis
deos adiutores habere, adversus quos arma rapuerunt. At, quos prostraverant,
detriumphatos colere coeperunt: quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui
nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt?
"Romanorum enim vernaculos deos novimus: Romulus, Picus, Tiberinus et
Consus et Pilumnus ac Volumnus dii; Cloacinam Tatius et invenit et coluit,
Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo Febris dedicata: haec alumna
urbis istius superstitio, morbi et malae valetudines! Sane et Acca Larentia et
Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae.
"Isti scilicet adversus ceteros, qui in gentibus colebantur, Romanorum
imperium protulerunt: neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius
vel Iuppiter Creticus vel Iuno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena, vel Diana
Taurica vel Mater Idaea vel Aegyptia illa non numina, sed portenta iuverunt.
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior
sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris
miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis
inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior. Ubi
autem magis quam a sacerdotibus inter aras et delubra conducuntur stupra,
tractantur lenocinia, adulteria meditantur? Frequentius denique in aedituorum
cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur.
"Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi,
Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Arvales et Salios et Vestales
et Augures non haberent nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio res
publica summa regeretur.
26.
"Iam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo labore
collecta testatus es et paenitenter omissa et observata feliciter. Clodius
scilicet et Flaminius et Iunius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum
solistimum tripudium exspectandum non putaverunt. Quid? Regulus nonne auguria servavit et captus
est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus. Pullos
edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum maiore reipublicae parte
prostratus est. Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret,
auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit: eo facilius et navigavit et vicit.
"Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus ventura
respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias caecus
futura videbat, qui praesentia non videbat. De Pyrrho Ennius Apollinis Pythi
responsa confinxit, cum iam Apollo versus facere desisset: cuius tunc cautum
illud et ambiguum defecit oraculum, cum et politiores homines et minus creduli
esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata, philippizein
Pythiam querebatur.
"At nonnumquam
tamen veritatem vel auspicia vel oracula tetigerunt. Quamquam inter multa
mendacia videri possit industriam casus imitatus, adgrediar tamen fontem ipsum
erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista manavit, et altius eruere et
aperire manifestius.
"Spiritus sunt insinceri, vagi, a caelesti vigore terrenis labibus et
cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem
substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis
suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere
et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare. Eos spiritus
daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum
et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat. Magi
quoque non tantum sciunt daemonas sed etiam quicquid miraculi ludunt, per
daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, vel
quae non sunt videri, vel quae sunt non videri. Eorum magorum et eloquio et
negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos,
id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit
adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant. Idem etiam daemonas prodidit terrenos,
vagos, humanitatis inimicos. Quid? Plato, qui invenire deum negotium credidit,
nonne et angelos sine negotio narrat et daemonas? et in Symposio etiam suo
naturam daemonum exprimere conititur? Vult enim esse substantiam inter mortalem
inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et
caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem
informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et
ardorem cupiditatis infundere.
27. "Isti igitur impuri
spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus
consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis
consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum fanis inmorantur, dum
nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt,
oracula efficiunt, falsis pluribus involuta. Nam et falluntur et fallunt, ut et
nescientes sinceram veritatem et quam sciunt, in perditionem sui non
confitentes. Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant,
vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut
spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad
cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae
constrinxerant, curasse videantur. Hinc sunt et furentes, quos in publicum
videtis excurrere, vates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur,
sic rotantur: par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar
furoris. De ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter
ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores viderentur, ut cingulum
matronae navicula sequeretur.
"Haec omnia sciunt pleraque pars vestrum ipsos daemonas de semetipsis
confiteri, quotiens a nobis tormentis verborum et orationis incendiis de
corporibus exiguntur. Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum
colitis, victi dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui,
nonnullis praesertim vestrum adsistentibus, mentiuntur. Ipsis testibus, esse
eos daemonas, de se verum confitentibus credite: adiurati enim per deum verum
et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel
evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis
adspirat. Sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per vos
lacessebant. Ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per
timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris infestare,
si possis. Sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant
homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non
possint.
28. "Quam autem iniquum
sit, incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus
credite. Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et
hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent,
convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper
ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem
existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam
consecuturum: malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret
nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret. Nos tamen cum
sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos
suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes
ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem,
non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret. Et si qui infirmior malo
pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine
iam omnia facta sua illa negatione purgaret. Adgnoscitisne eadem nos sensisse
et egisse, quae sentitis et geritis? cum, si ratio, non instigatio daemonis
iudicaret, essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut
de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur. His enim et huiusmodi fabulis idem
daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt.
Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae semper insparsis mendaciis alitur,
ostensa veritate consumitur, sit et negotium daemonum; ab ipsis enim rumor
falsus et seritur et fovetur.
"Inde est quod audire te
dicis, caput asini rem nobis esse divinam. Quis tam stultus, ut hoc colat? Quis
stultior, ut hoc coli credat? Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum
vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose
decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de
capro etiam et homine mixtos deos leonum et canum vultu deos dedicatis. Nonne
et Apin bovem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? Nec eorum sacra damnatis
instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et avibus et piscibus,
quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur. Idem Aegyptii cum
plerisque vobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem
magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt.
"Etiam ille, qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur,
temptat in nos conferre quae sua sint. Ista enim impudicitiae eorum forsitan
sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota
inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios
viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae
etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit. Pro
nefas! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior
nec cogi servitus durior.
|