37. "Quam pulchrum
spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia
et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens
inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo,
cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui adversum se sententiam
dixit, insultat! Vicit enim qui, quod contendit, obtinuit. Quis non miles sub
oculis imperatoris audacius periculum provocet? Nemo enim praemium percipit
ante experimentum. Et imperator tamen quod non habet, non dat: non
potest propagare vitam, potest honestare militiam. At enim dei miles nec in
dolore deseritur nec morte finitur. Sic Christianus miser videri potest, non
potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis ad caelum, ut Mucium
Scaevolam, qui cum errasset in regem, perisset in hostibus, nisi dexteram
perdidisset. Et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri,
cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in
sua potestate! Viros cum Mucio vel cum Aquilio aut Regulo comparo? Pueri et mulierculae nostrae cruces et
tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris
inludunt. Nec intellegitis, o miseri, neminem esse qui aut sine ratione velit
poenam subire aut tormenta sine deo possit sustinere.
"Nisi forte vos decipit, quod deum nescientes divitiis adfluant, honoribus
floreant, polleant potestatibus. Miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant
altius. Hi enim, ut victimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam
coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium
eorum perditae mentis licentiae potestatis libere nundinentur. Absque enim
notitia dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? Somnio similis,
antequam tenetur, elabitur. Rex es? Set tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad
periculum tamen solus es. Dives es? Sed fortunae male creditur et magno
viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? Vanus error
hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. Nobilitate
generosus es? Parentes tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur, sola
virtute distinguimur.
"Nos igitur, qui moribus et
pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis
abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus.
Nam in ludis curulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in
gladiatoriis homicidii disciplinam? In scenicis etiam non minor furor et
turpitudo prolixior: nunc enim mimus vel exponit adulteria vel monstrat, nunc enervis
histrio amorem dum fingit, infligit: idem deos vestros induendo stupra,
suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas vestras vanis
gestibus et nutibus provocat: sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio
fletis.
38. "Quod vero
sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris
est, sed verae libertatis adsertio. Nam, etsi omne quod nascitur, ut
inviolabile dei munus, nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis
existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nos nostrae religionis
pudere.
"Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus
et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris
est? His enim et sparsis utimur ac solutis et sertis mollibus colla
conplectimur. Sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris
naribus ducere, non occipitio capillisve solemus haurire.
"Nec mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis
exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat
et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eadem
tranquillitate qua vivimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a deo
aeternis floribus vividam sustinemus: quieti, modesti, dei nostri liberalitate
securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. Sic
et beati resurgimus et futuri contemplatione iam vivimus.
"Proinde Socrates scurra Atticus viderit, nihil se scire confessus,
testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades
et Pyrrho et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in
perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores
et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos. Nos,
non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed vivimus,
gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiverunt nec invenire
potuerunt.
"Quid ingrati sumus, quid nobis invidemus, si veritas divinitatis nostri
temporis aetate maturuit? Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus:
cohibeatur superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur."
39. Cum Octavius perorasset,
aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me
est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam
dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et
quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset,
ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
40. Dum istaec igitur apud me
tacitus evolvo, Caecilius erupit: "Ego Octavio meo plurimum quantum, sed
et mihi gratulor nec expecto sententiam. Vicimus et ita: ut improbe, usurpo
victoriam. Nam ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris.
"Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et
de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. Etiam nunc tamen
aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni
necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto
congruentes promptius requiremus."
"At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam mihi
Octavius vicerit, cum maxima iudicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen
possum meritum eius verborum laudibus repensare: testimonium et hominis et
unius infirmum est: habet dei munus eximium, a quo et inspiratus oravit et obtinuit
adiutus."
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octavius
quod vicerit, ego et quod hic crediderit et hic vicerit.
|