I.
1. Audivit
dominus orationes tuas, Donate carissime, quas in conspectu eius per omnes
horas <cotidie fundebas, ceterorumque> fratrum nostrorum, qui gloriosa
confessione sempiternam sibi coronam pro fidei meritis quaesierunt.
2.
Ecce, deletis omnibus
adversariis, restituta per orbem tranquillitate, profligata nuper ecclesia
rursum exurgit et maiore gloria templum dei, quod ab impiis fuerat eversum,
misericordia domini fabricatur.
3.
Excitavit enim deus
principes qui tyran norum nefaria et cruenta imperia resciderunt <et>
humano generi providerunt, ut iam quasi discus so tristissimi temporis nubilo
mentes omnium pax iucunda et serena laetificet.
4.
Nunc post atrae tempestatis
violentos turbines placidus aer et optata lux refulsit. Nunc placatus servorum
suorum <precibus> deus iacentes et afflictos caelesti auxilio sublevavit,
nunc maerentium lacrimas extincta impiorum conspiratione detersit.
5.
Qui insultaverant deo,
iacent, qui templum sanctum everte rant, ruina maiore ceciderunt, qui iustos
excarnificaverunt, caelestibus plagis et cruciatibus meritis nocentes animas
profuderunt. Sero id quidem, sed graviter ac digne.
6.
Distulerat enim poenas eorum
deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus posteri discerent et
deum esse unum et eundem iudicem digna videlicet supplicia impiis ac
persecutoribus inrogare.
7.
De quo exitu eorum
testificari placuit, ut omnes qui procul remoti fuerunt vel qui postea futuri
sunt, scirent quatenus virtutem ac maiestatem suam in extinguendis delendisque
nominis sui hostibus deus summus ostenderit. Ab re tamen non est, si a
principio, ex quo est ecclesia constituta, qui fuerint persecutores
<eius> et quibus poenis in eos caelestis iudicis severitas vindicaverit,
exponam.
|