1.
Haec ille moliens
Constantini litteris deterretur, dissimulavit ergo, et tamen si quis <in
manus eius> inciderat, mari occulte mergebantur. Consuetudinem quoque
suam non intermisit ut in palatio per singulos dies sacrificaretur.
2.
Et hoc primus invenerat, ut animalia omnia quibus vescebatur, non a
coquis, sed a sacerdotibus ad aras immolarentur nihilque prorsus mensae
adponeretur nisi aut delibatum aut sacrificatum aut perfusum mero, ut quisquis
ad cenam vocatus esset, inquinatus inde atque impurus exiret.
3.
In ceteris quoque magistri sui similis, nam si quid reliqui vel Diocles
vel Maximianus reliquerant, hic abrasit sine ullo pudore auferens omnia.
4.
Itaque horrea privatorum claudebantur, apothecae obsignabantur, debita
in futuros annos exigebantur. Hinc fames agris ferentibus, hinc caritas
inaudita.
5.
Armentorum ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia
cotidiana, quibus suos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam. Et effundebat
passim sine delectu, sine modo, cum satellites universos, quorum numerus ingens
erat, pretiosis vestibus et aureis nummis expungeret, gregariis et tironibus
argentum daret, barbaros omni genere largitionis honoraret.
6.
Nam quod viventium bona vel auferebat vel dono suis dabat, ut quisque
petierat aliena, nescio an agendas illi fuisse gratias putem, quod more
clementium latronum incruenta spolia detrahebat.
|