Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Caecilius Firmianus Lactantius
De mortibus persecutorum

IntraText CT - Text

  • XXXVIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII.

1. Illud vero capitale et supra omnes qui fuerunt, corrumpendi cupiditas! Quid dicam nescio nisi caecam et effrenatam, et tamen his verbis exprimi res pro indignatione sua non potest: vicit officium linguae sceleris magnitudo.

2. Eunuchi leones scrutabantur omnia. Ubicumque liberalior facies erat, secedendum patribus ac maritis fuit. Detrahebantur nobilibus feminis vestes itemque virginibus et per singulos artus inspiciebantur, ne qua pars corporis regio cubili esset indigna. Si qua detractaverat, in aqua necabatur, tamquam maiestatis crimen esset sub illo adultero pudicitia.

3. Aliqui constupratis uxoribus, quas ob castitatem ac fidem carissimas habebant, cum dolorem ferre non possent, se ipsos etiam necaverunt. Sub hoc monstro pudicitiae integritas nulla, nisi ubi barbaram libidinem deformitas insignis arcebat.

4. Postremo hunc iam induxerat morem, ut nemo uxorem sine permissu eius duceret, ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset.

5. Ingenuas virgines imminutas servis suis donabat uxores. Sed et comites eius sub tali principe imitabantur stupra et hospitum suorum cubilia impune violabant: quis enim vindicaret? Mediocrium filias, ut cuique libuerat, rapiebat. Primariae, quae rapi non poterant, in beneficiis petebantur, nec recu sare licebat subscribente imperatore, quin aut pereundum esset aut habendus gener aliquis bar barus.

6. Nam fere nullus stipator in latere ei nisi ex gente eorum qui a Gothis tempore vicennali um terris suis pulsi Maximiano se tradiderant malo generis humani, ut illi barbarum servitutem fugientes in Romanos dominarentur.

7. His satellitibus et protectoribus cinctus Orientem ludibrio habuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License