1.
Denique cum libidinibus suis
hanc legem dedisset, ut fas putaret quicquid concupisset, ne ab Augusta quidem,
quam nuper appellaverat matrem, potuit temperare.
2.
Venerat post obitum
Maximiani ad eum Valeria, cum se putaret in partibus eius tutius moraturam eo
maxime, quod habebat uxorem.
3.
Sed animal nefarium
protinus inardescit. Adhuc in atris vestibus erat mulier nondum luctus tempore
impleto, legatis praemissis in matrimonio postulat eiecturus uxorem. Si
impetrasset, respondit illa libere quae sola poterat:
4.
primo non posse de
nuptiis in illo ferali habitu agere tepidus adhuc cineribus mariti sui, patris
eius; deinde illum impie facere, quod sibi fidam coniugem repudiet, idem utique
facturus et sibi; postremo nefas esse illius nominis ac loci feminam sine more,
sine exemplo maritum alterum experiri.
5.
Nuntiatur homini quid
esset ausa. Libido in iram furoremque convertitur. Statim mulierem proscribit,
bona eius rapit, aufert comites, spadones in tormentis necat, ipsam cum matre
in exilium relegat nec in locum certum, sed huc atque illuc praecipitem cum
ludibrio exturbat et amicas eious afficto adulterio damnat.
|