1.
Iam mota inter eos fuerant
arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum
acceperat periturum esse, si extra portas urbis exisset, tamen bellum per
idoneos duces gerebatur.
2.
Plus virium Maxentio
erat, quod et patris sui exercitum receperat a Severo et suum proprium de
Mauris atque Gaetulis nuper extraxerat.
3.
Dimicatum, et
Maxentiani milites praevalebant, donec postea confirmato animo Constantinus et
ad utrumque paratus copias omnes ad urbem propius admovit et a regione pontis
Mulvii consedit.
4.
Imminebat dies quo
Maxentius imperium ceperat, qui est a.d. sextum Kalendas Novembres, et
quinquennalia terminabantur.
5.
Commonitus est in
quiete Constantinus, ut caeleste signum dei notaret in scutis atque ita
proelium committeret. Facit
ut iussus est et transversa X littera, summo capite circumflexo, Christum in
scutis notat. Quo signo armatus exercitus capit ferrum. Procedit hostis
obviam sine imperatore pontemque transgreditur, acies pari fronte concurrunt,
summa vi utrimque pugnatur:
Neque his fuga nota neque illis.
6.
Fit in urbe seditio et dux increpitatur velut desertor salutis publicae
cumque <conspiceretur>, repente populus--circenses enim natali suo
edebat--una voce subclamat Constantinum vinci non posse.
7.
Qua voce consternatus proripit se ne vocatis quibusdam senatoribus
libros Sibyllinos inspici iubet, in quibus repertum est illo die hostem
Romanorum esse periturum.
8.
Quo responso in spem
victoriae inductus procedit, in aciem venit. Pons a tergo eius
scinditur. Eo viso pugna crudescit et manus dei supererat aciei. Maxentianus
proterretur, ipse in fugam versus properat ad pontem, qui interruptus erat, ac
multitudine fugientium pressus in Tiberim deturbatur.
9.
Confec to tandem acerbissimo bello cum magna senatus populique Romani
laetitia susceptus imperator Constantinus Maximini perfidiam cognoscit,
litteras deprehendit, statuas et imagines invenit.
10.
Senatus Constantino virtutis gratia primi nominis titulum decrevit, quem
sibi Maximinus vindicabat: ad quem victoria liberatae urbis cum fuisset adlata,
non aliter accepit, quam si ipse victus esset.
11.
Cognito deinde senatus decreto sic exarsit dolore, ut inimicitias aperte
profiteretur, convicia iocis mixta adversus imperatorem maximum diceret.
|