1.
Constantinus rebus in
urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. Eodem Licinius advenit, ut
acciperet uxorem.
2.
Maximinus ubi eos
intellexit nuptiarum sollemnibus occupatos, exercitum movit e Syria hieme
[quam] cum maxime saeviente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit
debilitato agmine.
3.
Nam maximis imbribus et
nivibus et luto et firgore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis
per viam strages speciem iam futuri belli et similem cladem militibus
nuntiabat.
4.
Nec ipse intra fines
suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit
armatus. Erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio
conlocati. Hos primum muneribus et
promissis inlicere temptavit, postea vi et oppugnatione terrere, nec tamen
quicquam vis aut promissa valuerunt.
5.
Iam consumpti erant dies
undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum
milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. Hinc promovit
Heracliam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.
6.
Et iam Licinius festinato
itinere cum paucis Hadriano polim venerat, cum ille accepta et deditionem
Perintho aliquantum moratus processit ad mansionem milia decem et octo; nec
enim poterat ulterius, Licinio iam secundam mansionem tenente distantem milibus
totidem.
7.
Qui collectis ex proximo
quantis potuit militibus pergebat obviam Maximino, magis ut eum moraretur quam
proposito dimicandi aut spe victoriae, quippe cum ille septuaginta milium
armatorum exercitum duceret, ipse vix triginta milium numerum collegisset.
Sparsi enim milites per diversas regiones fuerant ad adunari omnes angustiae
temporis non sinebant.
|