1.
Propinquantibus ergo
exercitibus iam futurum propediem proelium videbatur.
2.
Tum Maxi minus eiusmodi votum
Iovi vovit, ut si victoriam cepisset, Christianorum nomen extingueret
funditusque deleret.
3.
Tunc proxima nocte Licinio
quiescenti adsistit angelus dei monens, ut ocius surgeret atque oraret deum
summum cum omni exercitu suo; illius fore victoriam, si fecisset.
4.
Post has voces cum surgere
sibi visus esset et cum ipse qui monebat adstaret, tunc docebat eum, quomodo et
quibus verbis esset orandum.
5.
Discusso deinde somno
notarium iussit acciri et sicut audierat, haec verba dictavit: »Summe deus, te
rogamus, sancte deus, te rogamus. Omnem iustitiam tibi commendamus, salutem
nostram tibi commendamus, imperium nostrum tibi commendamus. Per te vivimus,
per te victores et felices existimus. Summe, sancte deus, preces nostras
exaudi; bracchia nostra ad te tendimus, exaudi sancte, summe deus."
6.
Scribuntur haec in libellis
pluribus et per praepositos tribunosquue mittuntur, ut suos quisque milites
doceat. Crevit animus universis victoriam sibi credentibus de caelo nuntiatam.
7.
Statuit imperator proeli um
diei Kalendarum Maiarum, quae octavum annum nuncupationis eius implebant, ut
suo potissimum natali vinceretur, sicut ille victus est Romae.
8.
Maximinus voluit praeire
maturius; pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie victor
celebraret. Nuntiatur in castra movisse Maximinum. Capiunt milites arma
obviamque procedunt. Campus intererat sterilis ac nudus, quem vocant Ergenum.
9.
Erat iam utraque acies in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas
resolvunt, ad caelum manus tendunt praeeuntibus praepositis et pro imperatore
precem dicunt. Audit acies peritura precantium murmur.
10.
Illi oratione ter dicta virtute iam pleni reponunt capitibus galeas,
scuta tollunt. Procedunt imperatores ad conloquium.
11.
Ferri non potuit Maxi minus ad pacem: contemnebat enim Licinium ac
desertum iri a militibus existimabat, quod ille esset in largiendo tenax, ipse
autem profusus, eoque proposito moverat bellum, ut exercitu Licinii sine
certamine accepto ad Constantinum duplicatis viribus statim pergeret.
|