1.
Ergo propius acceditur,
tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto adversarios invadunt. Illi
vero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiverunt.
2.
Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus
sollicitare, nunc donis. Nullo loco auditur. Fit impetus in eum et ad suos
refugit. Caedebatur acies eius impune et tantus numerus legionum, tanta vis
militum a paucis metebatur.
3.
Nemo nominis, nemo virtutis, nemo veterum praemiorum memor; quasi ad
devotam mortem, non ad proelium venissent, sic eos deus summus iugulandos
subiecit inimicis. Iam strata erat ingens multitudo.
4.
Videt Maximinus aliter rem geri quam putabat. Proiecit purpuram et
sumpta veste servili fugit ac fretum traiecit. At in exercitu pars dimidia
prostrata est, pars autem vel dedita vel in fugam [est] conversa est; ademerat
enim pudorem deserendi desertor imperator.
5.
At ille Kalendis Mais, id est una nocte atque una die ***, Nico mediam
alia nocte pervenit, cum locus proelii abesset milia centum sexaginta,
raptisque filiis et uxore et paucis ex palatio comitibus petivit Orientem.
6.
Sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente militibus substitit.
Ita vestem resumpsit.
|