1.
Quae omnia secundum
fidem--scienti enim loquor--ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi, ne
autem memoria tantarum rerum interiret aut si quis historiam scribere
voluisset, [non] corrumperet veritatem vel peccata illorum adversus deum vel iudicium
dei adversus illos reticendo.
2.
Cuius aeternae pietati
gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem suum partim
vastatum a lupis rapacibus partim vero dispersum reficere ac recolligere
dignatus est et bestias malas extirpare, quae divini gregis pascua
protriverant, cubilia dissipaverant.
3.
Ubi sunt modo magnifica
illa et clara per gentes Ioviorum et Herculiorum cognomina. Quae primum
a Dioclete ac Maximiano insolenter adsumpta ac postmodum ad successores eorum
translata vigerunt? Nempe delevit ea dominus et erasit de terra.
4.
Celebremus igitur triumphum dei cum ex ultatione, victoriam domini cum
laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus celebre mus, ut pacem post
annos decem plebi suae datam confirmet in saeculum. Tu praecipue, Donate
carissime, qui a deo mereris audiri, dominum deprecare, ut misericordiam suam servet
etiam famulis suis propitius ac mitis, ut omnes insidias atque impetus diaboli
a populo suo arceat, ut florescentis ecclesiae perpetuam quietem custodiat.
|