1.
Extremis temporibus
Tiberii Caesaris, ut scriptum legimus, dominus noster Iesus Christus a Iudaeis
cruciatus est post diem decimum Kalendas Apriles duobus Geminis consulibus.
2.
Cum resurrexisset die
tertio, congregavit discipulos, quos metus comprehensionis eius in fugam
verterat, et diebus XL cum his commoratus aperuit corda eorum et scripturas
interpretatus est, quae usque ad id tempus obscurae atque involutae fuerunt,
ordinavitque eos et instruxit ad praedicationem dogmatis ac doctrinae suae
disponens testamenti novi sollemnem disciplinam.
3.
Quo officio repleto
circumvolvit eum procella nubis et subtractum oculis hominum rapuit in caelum.
4.
Et inde discipuli, qui
tunc erant undecim, adsumptis in locum Iudae proditoris Mathia <et> Paulo
dispersi sunt per omnem terram ad evangelium praedicandum, sicut illis magister
dominus imperaverat. Et per annos XXV usque ad principium Neroniani imperii per
omnes provincias et civitates ecclesiae fundamenta miserunt.
5.
Cumque iam Nero
imperaret, Petrus Romam advenit et editis quibusdam miraculis, quae virtute
ipsius dei data sibi ab eo potestate faciebat, convertit multos ad iustitiam
deoque templum fidele ac stabile collocavit.
6.
Qua re ad Neronem
delata cum animadverteret non modo Romae, sed ubique cotidie magnam
multitudinem deficere a cultu idolorum et ad religionem novam damnata vetusta
transire, ut erat execrabilis ac nocens tyrannus, prosilivit ad excidendum
caeleste templum delendamque iustitiam et primus omnium persecutus dei servos
Petrum cruci adfixit, Paulum interfecit.
7.
Nec tamen habuit
impune. Respexit enim deus vexationem populi sui. Deiectus itaque fastigio
imperii ac devolutus a summo tyrannus impotens nusquam repente comparuit, ut ne
sepulturae quidem locus in terra tam malae bestiae appareret.
8.
Unde illum quidam
deliri credunt esse translatum ac vivum reservatum, Sibylla dicente matricidam
profugum a finibus <terrae> esse venturum, ut quia primus persecutus est,
idem etiam novissimus persequatur et antichristi praecedat adventum,
9.
quod nefas est crede
re; sicut duos prophetas vivos esse translatos in ultima <tempora> ante
imperium Christi sanctum ac sempiternum, cum descendere coeperit, quidam
sanctorum pronuntiant, eodem modo etiam Neronem venturum putant, ut praecursor
diaboli ac praevius sit venientis ad vastationem terrae et humani generis
eversionem.
|