1.
Non multo post
Valerianus quoque non dissimili furore correptus impias manus in deum inten
tavit et multum quamvis brevi tempore iusti sanguinis fudit. At illum
deus novo ac singulari poenae genere adfecit, ut esset posteris documentum
adversarios dei semper dignam scelere suo recipere mercedem.
2.
Hic captus a Persis non modo imperium, quo fuerat insolenter usus, sed
etiam libertatem, quam ceteris ademerat, perdidit vixitque in servitute
turpissime.
3.
Nam rex Persarum Sapor, is qui eum ceperat, si quando liberavit aut
vehiculum ascensdere aut equum, inclinare sibi Romanum iubebat ac terga
praebere et imposito pede super dorsum eius illud esse verum dicebat exprobrans
ei cum risu, non quod in tabulis aut parietibus Romani pingerent.
4.
Ita ille dignissime triumphatus aliquamdiu vixit, ut diu barbaris
Romanum nomen ludibrio ac derisui esset.
5.
Etiam hoc ei accessit ad poenam, quod cum filium haberet imperatorem,
captivitatis suae tamen ac servitutis extremae non invenit ultorem nec omnino
repetitus est.
6.
Postea vero quam pudendam vitam in illo dedecore finivit, derepta est ei
cutis et exuta visceribus pellis infecta rubro colore, ut in templo barbarorum
deorum ad memoriam clarissimi triumphi poneretur legatisque nostris semper
esset ostentui, ne nimium Romani viribus suis fiderent, cum exuvias capti
principis apud deos suos cernerent.
7.
Cum igitur tales poenas de sacrilegis deus exegerit, nonne mirabile est
ausum esse quemquam postea non modo facere, sed etiam cogitare adversus
maiestatem singularis dei regentis et continentis universa?
|