1.
Diocletianus, qui
scelerum inventor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, ne a deo
quidem manus potuit abstinere.
2.
Hic orbem terrae simul et
avaritia et timiditate subvertit. Tres enim participes regni sui fecit in
quattuor partes orbe diviso et multiplicatis exercitibus, cum singuli eorum
longe maiorem numerum militum habere contenderent, quam priores principes
habuerant, cum soli rem publicam gererent.
3.
Adeo maior esse coeperat
numerus accipientium quam dantium, ut enormitate indictionum consumptis viribus
colonorum desererentur agri et culturae verterentur in silvam.
4.
Et ut omnia terrore
complerentur, provinciae quoque in frusta concisae; multi praesides et plura
officia singulis regionibus ac paene iam civitatibus incubare, item rationales
multi et magistri et vicarii praefectorum, quibus omnibus civiles actus admodum
rari, sed condemnationes tantum et proscriptiones frequentes, exactiones rerum
innumerabilium non dicam crebrae, sed perpetuae, et in exactionibus iniuriae
non ferendae.
5.
Haec quoque tole rari <non>
possunt quae ad exhibendos milites spectant. Idem insatiabili avaritia
thesauros num quam minui volebat, sed semper extraordinarias opes ac
largitiones congerebat, ut ea quae recondebat integra atque inviolata servaret.
6.
Idem cum variis iniquitatibus
immensam faceret carita tem, legem pretiis rerum venalium statuere conatus est;
7.
tunc ob exigua et vilia
multus sanguis effusus, nec venale quicquam metu apparebat et caritas multo
deterius exarsit, donec lex necessitate ipsa post multorum exitium solveretur.
8.
Huc accedebat infinita
quaedam cupiditas aedifi candi, non minor provinciarum exactio in exhibendis
operariis et artificibus et plaustris, omnia quaecumque sint fabricandis
operibus necessaria.
9.
Hic basilicae, hic circus,
hic moneta, hic armorum fabrica, hic uxori domus, hic filiae. Repente magna
pars civitatis exciditur. Migrabant omnes cum coniugibus ac liberis quasi urbe
ab hostibus capta.
10.
Et cum perfecta haec fuerant
cum interitu provinciarum, "non recte facta sunt", aiebat, "alio
modo fiant." Rursus dirui ac mutari necesse erat iterum fortasse
casura. Ita semper dementabat Nicomediam studens urbi Romae coaequare.
11.
Iam illud praetereo, quam multi perierint possessionum aut opum gratia.
Hoc enim usitatum et fere licitum consuetudine malorum.
12.
Sed in hoc illud fuit praecipuum, quod ubicumque cultiorem agrum viderat
aut ornatius aedificium, iam parata domino calumnia et poena capitalis, quasi
non posset rapere aliena sine sanguine.
|