1.
Alter vero Maximianus,
quem sibi generum Diocletianus asciverat, non his duobus tantum quos tempora
nostra senserunt sed omnibus qui fuerunt mapis peior.
2.
Inerat huic bestiae na
turalis barbaries, effertitas a Romano sanguine aliena: non mirum, cum mater
eius Transdanuviana infestantibus Carpis in Daciam novam transiecto amne
confugerat.
3.
Erat etiam corpus mori
bus congruens, status celsus, caro ingens et in horrendam magnitudinem diffusa
et inflata.
4.
Denique et verbis et actibus
et aspectu terrori omnibus ac formidini fuit. Socer quoque eum metuebat acerrime,
cuius timoris haec fuit causa:
5.
Narseus rex Persarum
concitatus domesticis exemplis avi sui Saporis ad occupandum Orientem cum
magnis copiis inhiabat.
6.
Tunc Diocletia nus, ut erat
in omni tumultu meticulosus animique deiectus, simul et exemplum Valeriani
timens, non ausus est obviam tendere, sed hunc per Armeniam misit ipse in
Oriente subsistens et aucupans exitus rerum.
7.
Ille insidiis usus barbaros,
quibus mos est cum omnibus suis ad bellum pergere, multitudine impeditos et
sarcinis occupatos non difficiliter oppressit fugatoque Narseo rege reversus
cum praeda et manubiis ingenitibus sibi attulit superbiam, Diocletiano timorem.
8.
In tantos namque fastus post
hanc victoriam elevatus est, ut iam detrectaret Caesaris nomen. Quod cum in
litteris ad se datis audisset, truci vultu ac voce terribili exclamabat
"Quo usque Caesar?"
9.
Exinde insolentissime agere
coepit, ut ex Marte se procreatum et videri et dici vellet tamquam alterum
Romulum maluitque Romulam matrem stupro infamare, ut ipse diis oriundus
videretur.
10.
Sed differo de factis eius
dicere, ne confundam tempora. Postea enim quam nomen imperatoris accepit exuto
socero, tum demum furere coepit et contemnere omnia.
11.
Diocles-- <sic> enim ante
imperium vocabatur--cum rem publicam talibus consiliis et talibus sociis
everteret, cum pro sceleribus suis nihil non mereretur, tamdiu tamen summa
felicitate regnavit, quamdiu manus suas iustorum sanguine non inquinaret.
12.
Quam vero causam persequendi
habuerit exponam.
|