1.
Cum ageret in partibus
Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum, immolabat pecudes et in
iecoribus earum ventura quaerebat.
2.
Tum quidem ministrorum
scientes dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis
inmortale signum; quo facto fugatis daemonibus sacra turbata sunt. Trepidabant
aruspices nec solitas in extis notas videbant et, quasi non litassent, saepius
immolabant.
3.
Verum identidem mactatae
hostiae nihil ostendebant, donec magister ille aruspicum Tagis seu suspicione
seu visu ait idcirco non respondere sacra, quod rebus divinis profani homines
interessent.
4.
Tunc ira furens sacrificare
non eos tantum qui sacris ministrabant, sed universos qui erant in palatio
iussit et in eos, si detrectassent, verberibus animadverti, datisque ad
praepositos litteris, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia praecepit, ut
qui non paruissent, militia solverentur.
5.
Hactenus furor eius et ira
processit nec amplius quicquam contra legem aut religionem dei fecit.
6.
Deinde interiecto aliquanto
tempore in Bithyniam venit hiematum eodemque tum Maximianus quoque Caesar
inflammatus scelere advenit, ut ad persequendos Christianos instigaret senem vanum,
qui iam principium fecerat. Cuius furoris hanc causam fuisse cognovi.
|