1.
Erat mater eius deorum
montium cultrix, quae cum esset <mulier admodum superstitiosa>, dapibus
sacrificabat paene cotidie ac vicanis suis epulas exhibebat. Christiani
abstinebant, et illa cum gentibus epulante ieiuniis hi et orationibus
insistebant.
2.
Hinc concepit odium adversus
eos ac filium suum non minus superstitiosum querelis muliebribus ad tollendos
homines incitavit.
3.
Ergo habito inter se per
totam hiemem consilio cum nemo admitteretur et omnes de summo statu rei
publicae tractari arbitrarentur, diu senex furori eius repugnavit ostendens
quam perniciosum esset inquietari orbem terrae, fundi sanguinem multorum; illos
libenter mori solere; satis esse si palatinos tantum ac milites ab ea religione
prohiberet.
4.
Nec tamen deflectere
potuit praecipitis hominis insaniam. Placuit ergo amicorum sententiam experiri.
5.
Nam erat huius
malitiae: cum bonum quid facere decrevisset, sine consilio faciebat, ut ipse
laudaretur, cum autem malum, quoniam id reprehendum sciebat, in consilium
multos advocabat, ut aliorum culpae adscriberetur quicquid ipse deliquerat.
6.
Admissi ergo iudices
pauci et pauci militares, ut dignitate antecede bant, interrogabantur. Quidam
proprio adversus Christianos odio inimicos deorum et hostes religionum
publicarum tollendos esse censuerunt, et qui aliter sentiebant, intellecta
hominis voluntate vel timentes vel gratificari volentes in eandem sententiam
congruerunt.
7.
Nec sic quidem flexus
est imperator, ut accomodaret assensum, sed deos potissimum consulere statuit
misitque aruspicem ad Apollinem Milesium. Respondit ille ut divinae religionis inimicus.
8.
Traductus est itaque a
proposito, et quoniam nec amicis nec Caesari nec Apollini poterat reluctari,
hanc moderationem tenere conatus est, ut eam rem sine sanguine transigi
iuberet, cum Caesar vivos cremari vellet qui sacrificio repugnassent.
|