1.
Inquiritur peragendae
rei dies aptus et felix ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt a.d.
septimum Kalendas Martias, ut quasi terminus imponeretur huic religioni.
Ille dies primus leti primusque
malorum
causa fuit,
quae et ipsis et orbi terrarum
acciderunt.
2.
Qui dies cum illuxisset
agentibus consulatum senibus ambobus octavum et septimum, repente adhuc dubia
luce ad ecclesiam praefectus cum ducibus et tribunis et rationalibus venit et
revulsis foribus simulacrum dei quaeritur, scripturae repertae incenduntur,
datur omnibus praeda, rapitur, trepidatur, discurritur.
3.
Ipsi vero in speculis--in alto enim constituta ecclesia ex palatio
videbatur--diu inter se concertabant, utrum ignem potius supponi oporteret.
4.
Vicit sententia Diocletianus cavens, ne magno incendio facto pars aliqua
vivitatis arderet. Nam multae ac magnae domus ab omni parte cingebant.
5.
Veniebant igitur praetoriani acie structa cum securibus et aliis
ferramentis et immissi undique fanum illud editissimum paucis horis solo
adaequarunt.
|