1.
Sed Caesar non
contentus est edicti legibus; aliter Diocletianum aggredi parat.
2.
Nam ut illum ad
propositum crudelissimae persecutionis impelleret, occultis ministris palatio
subiecit incendium, et cum pars quaedam conflagrasset, Christiani arguebantur
velut hostes publici et [cum] ingenti invidia simul cum palatio Christianorum
nomen ardebat: illos consilio cum eunuchis habito de extinguendis principibus
cogitasse, duos imperatores domi suae paene vivos esse combustos.
3.
Diocletianus vero, qui
semper se volebat videri astutum et intellegentem, nihil potuit suspicari, sed
ira inflammatus excarnificari omnes suos protinus praecepit.
4.
Sedebat ipse atque
innocentes igne torrebat; item iudices universi, omnes denique qui erant in
palatio magistri data potestate torquebant.
5.
Erant certantes quis
prior aliquid inveniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam
Caesaris nemo torqueret. Aderat ipse et instabat nec patiebatur iram
inconsiderati senis deflagrare.
6.
Sed quindecim diebus interiectis
aliud rursus incendium molitus est, sed celerius animadversum, nec tamen auctor
apparuit.
7.
Tunc Caesar medio
hiemis profectione parata prorupit eodem die, contestans fugere se, ne vivus
arderet.
|