1.
Vexabatur ergo universa
terra et praeter Gallias ab oriente usque ad occasum tres acerbissi mae bestiae
saeviebant.
2.
non, mihi si linguae
centum <sint> oraque centum,
ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim quae iudices per provincias iustis
atque innocentibus intulerunt.
3.
Verum quid opus est
illa narra re praecipue tibi, Donate carissime, qui praeter ceteros tempestatem
turbidae persecutionis expertus es?
4.
Nam cum incidisses in
Flaccinum praefectum, non pusillum homicidam, deinde in Hie roclem ex vicario
praesidem, qui auctor et consiliarius ad faciendam persecutionem fuit, postremo
in Priscillianum successorem eius, documentum omnibus invictae fortitudinis
praebuisti.
5.
Novies enim tormentis
cruciatibusque variis subiectus novies adversarium gloriosa confessione
vicisti, novem proeliis diabolum cum satellitibus suis debellasti, novem victoriis
saeculum cum suis terroribus triumphasti.
6.
Quam iucundum illud
spectaculum deo fuit, cum victorem te cerne ret non candidos equos aut immanes
elephantos, sed ipsos potissimum triumphatores currui tuo subiugantem!
7.
Hic est verus
triumphus, cum dominatores dominantur. Victi enim tua virtute ac subiugati
sunt, quandoquidem nefanda iussione contempta omnes apparatus ac terriculas
tyrannicae potestatis fide stabili et robore animi profligasti.
8.
Nihil adversus te
verbera, nihil ungulae, nihil ignis, nihil ferrum, nihil varia tormentorum
genera valuerunt: adimere tibi fidem ac devotionem nulla vis potuit.
9.
Hoc est esse discipulum
dei, hoc est militem Christi, quem nullus hostis expugnet, nullus lupus de
castris caelestibus rapiat, nullus laqueus iudicat, nullus dolor vincat, nullus
cruciatus affligat.
10.
Denique post illas novem
gloriosissimas pugnas, quibus a te diabolus victus est, non est ausus ulterius
congredi tecum, quem tot proeliis expertus est non posse supe rari.
11.
Et cum tibi parata esset
victrix corona, desiit amplius provocare, ne iam sumeres; quam licet non
acceperis in praesenti, tamen integra tibi pro virtutibus tuis et meritis in
regno domini reservatur. Sed
redeamus ad ordinem rerum.
|