1.
Nec multis post diebus
Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere.
Iam conflixerat nuper <cum> Maximiano sene eumque terruerat iniecto
armorum civilium metu.
2.
Agressus est ergo
Diocletianum primum molliter et amice, iam senem esse dicens, iam minus validum
et administrandae rei publicae inhabilem; debere illum requiescere post
labores. Simul et exemplum
Nervae proferebat, qui imperium Traiano tradidisset.
3.
Ille vero aiebat et indecens
esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis vitae tenebras
decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia
quaesisset;
4.
Nervam vero uno anno
imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum vel aetate vel insolentia ferre
non quiret, abiecisse gubernaculum rei publicae atque ad privatam vitam
redisse, in qua consenuerat. Verum si nomen imperatoris cuperet
adipisci, impedimento nihil esse quominus omnes Augusti nuncuparentur.
5.
At ille, qui orbem totum iam spe invaserat, quoniam sibi aut nihil
praeter nomen aut <non> multum videbat accedere, respondit debere ipsius
dispositionem in perpetuum conservari, ut duo sint in re publica maiores, qui
summam rerum teneant, item duo minores, qui sint adiumento; inter duos facile
posse concordiam servari, inter quattuor pares nullo modo.
6.
Si ipse cedere noluisset, se
sibi consulturum, ne amplius minor et extremus esset. Iam fluxisse annos
quindecim <quibus> in Illyricum id est ad ripam Danuvii relegatus cum
gentibus barbaris luctare tur, cum alii intra laxiores et quietiores terras
delicate imperarent.
7.
His auditis senex languidus,
qui iam et Maximiani senis litteras acceperat scribentis quaecumque locutus
fuisset, et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrimabundus "Fiat"
inquit "si hoc placet".
8.
Supererat ut communi
consilio omnium Caesares legerentur. "Quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid
nos fecimur?"--"Ita plane. Nam illorum filios nuncupari
necesse est." Erat autem Maximiano <filius> Maxentius, huius ipsius
Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax,
ut neque patrem neque socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique invisus
fuit.
9.
Constantio quoque filius erat
Constantinus, sanctissimus adulescens et illo fastigio dignissimus, qui insigni
et decoro habitu corporis et industria militari et probis moribus et comitate
singulari a militibus amaretur, a privatis et optaretur, eratque tunc praesens
ian pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi.
10.
"Quid ergo
fiat?"--"Ille" inquit "dignus non est. Qui enim me privatus
contempsit, quid faciet, cum imperium acceperit?"--Hic vero et amabilis
est et ita imperaturus, ut patre suo melior et clementior
iudicetur."--"Ita fiet ut ego non possim facere quae velim. Eos
igitur oportet nuncupari qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil
faciant nisi meo iussu."--
11.
"Quos ergo
faciemus?"--"Severum" inquit.--"Illumne saltatorem temulen
tum ebriosum, cui nox pro die est et dies pro nocte?"--"Dignus"
inquit "quoniam militibus fideliter praefuit, et cum misi ad Maximianum,
ut ab eo induatur."--
12.
"Esto. Alterum
quem dabis?"--"Hunc" inquit, ostendens Daiam adulescentem
quendam semibarbarum, quem recens iusserat Maximinum vocari de suo nomine. Nam
et ipsi Diocletianus nomen ex parte mutaverat ominis causa, quia Maximianus
fidem summa religione praestabat.--
13.
Quis est hic quem mihi
offers?"--"Meus" inquit "affinis."--At ille gemibundus
"Non idoneos homines mihi das, quibus tutela rei publicae committi possit.
" "Probavi eos"
inquit.--"Tu videris, qui regimen imperii suscepturus es.
14.
Ego satis laboravi et providi
quemadmodum me imperante res publica staret incolumis. Si quid
accesserit adversi, mea culpa non erit."
|