1.
Maximianus postquam
senibus expulsis quod voluit effecit, se iam solum totius orbis domi num [esse]
ferebat, nam Constantium quamvis priorem nominari esset necesse, contemnebat,
quod et natura mitis esset et valitudine corporis impeditus.
2.
Hunc sperabat brevi
obiturum, et si non obisset, vel invitum exuere facile videbatur. Quid enim
faceret, si a tribus cogeretur imperium deponere?
3.
Habebat ipse Licinium
veteris contubernii amicum et a prima militia familiarem, cuius consiliis ad
omnia regenda utebatur; sed eum Caesarem facere noluit, ne filium nominaret, ut
postea in Constantii locum nuncuparet Augustum atque fratrem,
4.
tunc vero ipse
principatum teneret ac pro arbitrio suo debacchatus in orbem terrae vicennalia
celebraret, ac substituto Caesare filio suo, tunc erat novennis, et ipse
deponeret, ita cum imperii summam tenerent Licinius ac Severus et secundum
Caesarum nomen Maximinus et Candidianus, inexpugnabili muro circumsaeptus
securam et tranquillam degeret senectutem.
5.
Huc consilia eius
tendebant. Sed deus, quem sibi fecit infestum, cuncta illius cogitata
dissolvit.
|