1.
Iam propinquavit illi
iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coepe runt.
2.
Nondum animum
intenderat ad evertendum pellendumve Constantium, dum est occupa tus his rebus
quas superius exposui; et expectabat obitum eius, sed tamen celeriter non
putabat obiturum.
3.
Qui cum graviter
laboraret, miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi
videndum, quem iam dudum <frustra repetierat>.
4.
Ille vero nihil minus
volebat. Nam et [in] insidiis saepe iuvenem adpetiverat, quia palam nihil
audebat, ne contra se arma civilia et, quod maxime verebatur, odia militum
concitaret, <et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum obiece rat,
5.
sed frustra, quoniam
dei manus hominem protegebat. Qui illum de manibus eius liberavit in ipso
cardine. Namque saepius <rogatus> cum iam diu negare non posset, dedit
illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis
mandatis proficisceretur, vel ipse illum occasione aliqua retentaturus vel
praemissurus litteras, ut [Constantinus] a Severo teneretur.
6.
Quae cum ille
prospiceret, quiescente iam imperatore post cenam properavit exire sublatisque
per mansiones multas omnibus equis publicis evolavit.
7.
Postridie imperator eum
cum consulto ad medium diem usque dormisset, vocari eum iubet. Dicitur ei post
cenam statim profectus. Indignari ac fremere coepit. Poscebat equos publicos,
ut eum retrahi faceret. Nudatus ei cursus publicus nuntiatur. Vix lacrimas
tenebat.
8.
At ille incredibili
celeritate usus pervenit ad patrem iam defi cientem, qui ei militibus
commendato imperium per manus tradidit. Atque ita in lecto suo requiem
vitae, sicut optabat, accepit.
9.
Suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam Christianos
cultui ac deo suo reddere. Haec fuit
prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.
|