1.
Compositae ei res
quodam modo iam videbantur, cum subito illi alius terror adlatus est, generum
ipsius Maxentium Romae factum imperatorem. Cuius motus haec fuit causa.
2.
Cum statuisset censibus
institutis orbem terrae devorare, ad hanc usque prosiluit insaniam, ut ab hac
captivitate ne populum quidem Romanum fieri vellet immunem. Ordinabantur iam
censitores qui Romam missi describerent plebem.
3.
Eodem fere tempore castra
quoque praetoria sustulerat. Itaque milites pauci, qui Romae in castris relicti
erant, opportunitatem nancti occisis quibusdam iudicibus non invito populo, qui
erat concitatus, Maxentium purpuram induerant.
4.
Quo nuntio allato aliquantum
rei novitate turbatus est nec tamen nimium territus. Et oderat hominem et tres
Caesares facere non poterat. Satis visum est semel fecisse quod noluit.
5.
Severum arcessit, hor
tatur ad recipiendum imperium. Mittit eum cum exercitu Maximiani ad expugnandum
Maxenti um, et mittit Romam. In qua milites illi summis deliciis
saepissime excepti non modo salvam esse illam urbem, sed ibi vivere optarent.
6.
Maxentius tanti facinoris sibi conscius, licet iure heredita tis
paternos milites traducere ad se posset, cogitans tamen fieri posse ut
Maximianus socer id ipsum metuens Severum in Illyrico relinqueret atque ipse
cum suo exercitu ad se oppugnandum veniret, quaerebat quatenus se a periculo
impendente muniret.
7.
Patri suo post
depositum impe rium in Campania moranti purpuram mittit et bis Augustum
nominat. Ille vero et rerum
novarum cupidus et qui deposuerat invitus, libenter arripuit.
8.
Severus interim vadit
et ad muros urbis armatus accedit. Statim milites sublatis signis abeunt et se <ei> contra quem
venerant, tradunt.
9.
Quid restabat deserto nisi
fuga? Sed occurrebat iam resumpto imperio Maximianus, cuius adventu Ravennam
confugit ibique se cum paucis militibus inclusit.
10.
Qui cum videret futurum ut
Maximiano traderetur, dedidit se ipse vestemque purpuream eidem a quo
acceperat, reddidit.
11.
Quo facto nihil aliud
impetravit nisi bonam mortem. Nam venis eius incisis leniter mori coactus est.
[Ab hoc capite suos persequi.]
|