1.
Herculius vero cum
Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum audita nece Severi inflammatum
ira susceptis inimicitiis cum exercitu esse venturum et fortasse adiuncto
Maximino ac duplicatis copiis, quibus resisti nullo modo posset, <et>
urbe munita et rebus <omnibus> diligenter instructa proficiscitur in
Galliam, ut Constantinum partibus suis conciliaret suae minoris filiae nuptiis.
2.
Ille interea coacto
exercitu invadit Italiam, ad urbem accedit senatum extincturus, populum
trucidaturus; verum clausa et munita omnia offendit. Nulla erat spes
inrumpendi, oppugnatio difficilis, ad circumsedenda moenia non satis copiarum;
quippe qui numquam viderat Romam aestimaretque illam non multo esse maiorem
quam quas noverat civitates.
3.
Tunc quae dam legiones detestantes scelus, quod socer generum oppugnaret
et quod Romani milites Romam, translatis signis imperium reliquerunt.
4.
Et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque
animis Severi exitum metuens ad pedes militum provolutus orabat ne hosti
traderetur, donec promissis ingentibus flexit animos eorum et retro signa
convertit ac fugam trepidus capessivit, in qua opprimi facillime potuit, si cum
paucis quispiam sequeretur.
5.
Quod cum timeret, dedit militibus potestatem ut dispersi quam latissime
diriperent omnia vel corrumperent, ut si quis insequi voluisset, utensilia non
haberet.
6.
Vastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen incessit,
expilata omnia, mulieres corruptae, virgines violatae, extorti parentes et
mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas proderent. Abactae tamquam de
barbaris praedae pecorum ac iumentorum.
7.
Hoc modo se ad sedes
suas recepit, cum Romanus quondam imperator, nunc populator Italiae, hostiliter
universa vexasset.
8.
Olim quidem ille ut
nomen imperatoris acceperat, hostem se Romani nominis erat professus, cuius
titulum immutari volebat, ut non Romanum imperium, sed Daciscum cognominaretur.
|