1.
Rediens rursus in
Gallias, ubi aliquantum moratus [est], profectus <est> ad hostem filii
sui Maximianum, quasi ut de componendo rei publicae statu [et] cum eo
disputaret, re autem vera, ut illum per occasionem reconciliationis occideret
ac regnum eius teneret exclusus a suo.
2.
Quo cumque venisset, aderat ibi Diocles a genere nuper accitus, ut quod
ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto in Severi
locum. Itaque fit utroque praesente.
Sic uno tempore sex fuerunt.
3.
Qua re impeditis consiliis senex Maximianus tertiam quoque fugam
moliebatur: Redit in Galliam plenus malae cogitationis ac sceleris, ut
Constantinum imperatorem, generum suum, generi filium, dolo malo circumveniret,
et ut posset fallere, deponit regiam vestem. Francorum gens in armis erat.
4.
Persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum exercitum duceret. Paucis militibus posse barbaros debellari
, ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi posset ob
militum paucitatem.
5.
Credit adulescens ut perito
ac seni, paret ut soce ro: proficiscitur relicta militum parte maiore. Ille
paucis diebus expectatis cum iam Constantinum aestimaret intrasse fines
barbarorum, repente purpuram sumit, thesauros invadit, donat ut solet large;
fingit de Constantino quae in ipsum protinus recciderunt.
6.
Imperatori propere quae gesta sunt, nuntiantur. Admirabili celeritate
cum exercitu revolat. Opprimitur homo ex improviso, nondum satis instructus,
milites ad imperatorem suum redeunt.
7.
Occupaverat Massiliam et portas observaverat. Accedit propius imperator
et in muro adstantem alloquitur, non aspere nec hostiliter, sed rogat quid sibi
voluisset, quod ei defuisset, cur faceret quod ipsum praecipue non deceret.
Ille vero ingerebat maledicta de muris.
8.
Tum subito a tergo eius portae reserantur, milites recipiuntur.
Attrahitur ad imperatorem rebellis imperator, pater impius, socer perfidus.
Audit scelera quae fecit, detrahitur ei vestis et increpito vita donatur.
|