1.
Sic amisso imperatoris ac
soceri honore humilitatis impatiens alias rursus insidias machinatus est, quia
semel habuit impune.
2.
Vocat filiam Faustam eamque nunc
precibus nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem
virum pollicetur; petit, cubiculum patens relinqui et neglegentius custodiri
sinat.
3.
Pollicetur illa facturam et
refert protinus ad maritum. Componi tur scaena qua manifesto facinus teneretur.
Supponitur quidam vilis eunuchus qui pro imperatore moriatur.
4.
Surgit ille nocte intempesta, videt omnia insidiis opportuna. Rari
excubitores erant et ii quidem longius; quibus tamen dicit vidisse somnium quod
filio suo narrare vellet. Ingreditur
armatus et spadone obtruncato prosilit gloriabundus ac profitetur quid
admiserit.
5.
Repente se ex altera parte
Constantinus ostendit cum globo armatorum. Profertur e cubiculo cadaver occisi;
haeret manifestarius homicida et mutus stupet, quasi
dura silex aut stet Marpesia
cautes
impietatis ac sceleris increpatur. Postremo datur ei potestas liberae mortis,
ac nodum informis leti trabe nectit ab alta.
6.
Ita ille Romani nominis
maximus imperator, qui post longum temporis intervallum cum ingenti gloria
viginti annorum vota celebravit, eliso et fracto superbissimo gutture vitam detestabilem
turpi et ingeminosa morte finivit.
|