1.
Ab hoc deus religionis
ac populi sui vindex oculos ad Maximianum alterum transtulit, nef andae
persecutionis auctorem, ut in eo etiam suae vim maiestatis ostenderet, iam de
agendis et ipse vicennalibus cogitabat.
2.
<Et ut>, qui iam
dudum provincias afflixerat auri argentique indic tionibus factis, quae
promiserat redderet, etiam in nomine vicennalium securem alteram inflixit.
3.
Qua vexatione generis
humani exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare digne potest?
Officiorum omnium milites vel potius carnifices singulis adhaerebant. Cui prius
satisfieret, incertum, venia non habentibus nulla. Sustinendi multiplices
cruciatus, nisi exhiberetur statim quod non erat.
4.
Multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore
anni vel exigua requies. Frequens super isdem hominibus vel ipsis iudicibus vel
militibus iudicum pugna. Nulla area sine exactore, nulla vindemia sine custode,
nihil ad victum laborantibus relictum. Quae quamquam intolerabilia sint, eripi
ab ore hominum cibos labore quaesitos, tamen sustentabile aliquo modo vel spe
futurorum.
5.
Quid vestis omnis generis?
Quid aurum? Quid argentum? Nonne haec necesse est ex venditis fructibus
comparari? Unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omnes
fructus auferas, universa nascentia violenter eripias?
6.
Quis ergo non bonis suis
eversus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad votum,
quod non erat celebraturus?
|