1.
Iam decimus et octavus
annus agebatur, cum percussit eum deus insanabili plaga. Nascitur ei
ulcus malum in inferiori parte genitalium serpitque latius.
2.
Medici secant curant. Sed inducta iam cicatrice scinditur vulnus
et rupta vena fluit sanguis usque ad periculum mortis, vix tamen cruor
sistitur. Nova ex integro cura. Tandem perducitur ad cicatricem.
3.
Rursus levi corporis motu vulneratur; plus sanguinis quam ante decurrit.
Albescit ipse atque absumptis viribus tenua tur, et tunc quidem rivus cruoris
inhibetur.
4.
Incipit vulnus non sentire medicinam; proxima quaeque cancer invadit et
quanto magis circumsecatur, latius saevit. Quanto curatur, increscit.
cessere magistri.
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Undique medici nobiles trahuntur;
nihil humanae manus promovent.
5.
Confugitur ad idola: Apol lo
et Asclepius orantur, remedium flagitatur. Dat Apollo curam; malum multo peius
augetur.
6.
Iam non longe pernicies
aberat et inferiora omnia corripuerat. Conputrescunt forinsecus viscera et in
tabem sedes tota dilabitur. Non desinunt tamen infelices medici vel sine
spe vincendi mali fovere curare.
7.
Repercussum medullis malum recidit introrsus et interna comprehendit,
vermes intus creantur. Odor it non modo per palatium, sed totam civitatem
pervadit. Nec mirum, cum iam confusi
essent exitus stercoris et urinae.
8.
Comestur a vermibus et in
putredinem corpus cum intolerandis dorolibus solvitur.
Clamores simul horrendos ad
sidera tollit,
quales mugitus, fugit <cum> saucius <aram>
taurus.
9.
Adponebantur ad sedem
fluentem cocta et calida animalia, ut vermiculos eliceret calor. Quis resolutis
inaestimabile scatebat examen et tamen multo maiorem copiam tabescendorum
viscerum pernicies fecunda generaverat.
10.
Iam diverso malo partes
corporis amiserant speciem. Superior usque ad vulnus aruerat et
miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat, inferior sine ulla
pedum forma in utrium modum inflata discreverat.
11.
Et haec facta sunt per annum perpe tem, cum tandem malis domitus deum
coactus est confiteri. Novi doloris urgentis per intervalla exclamat se
restituturum dei templum satisque pro scelere facturum. Et iam deficiens edictum misit huiusmodi:
|