1.
"Inter cetera quae
pro rei publicae semper commodis atque utilitate disponimus, nos quidem
volueramus antehac iuxta leges veteres et publicam disciplinam Romanorum cuncta
corrigere atque id providere, ut etiam Christiani, qui parentum suorum
reliquerant sectam, ad bonas mentes redirent,
2.
siquidem quadam ratione
tanta eosdem Christianos voluntas invasisset et tanta stultitia occupasset, ut
non illa veterum instituta sequerentur, quae forsitan primum parentas eorundem
constituerant, sed pro arbitrio suo atque ut isdem erat libitum, ita sibimet
leges facerent quas observarent, et per diversa varios populos congregarent.
3.
Denique cum eiusmodi
nostra iussio extitisset, ut ad veterum se instituta conferrent, multi periculo
subiugati, multi etiam deturbati sunt.
4.
Atque cum plurimi in
proposito perseverarent ac videremus nec diis eosdem cultum ac religionem
debitam exhibere nec Christianorum deum observare, contemplatione mitissimae
nostrae clementiae intuentes et consuetudinem sempiternam, qua solemus cunctis
hominibus veniam indulgere, promptissimam in his quoque indulgentiam nostram
credidimus porrigendam. Ut denuo sint Chrsitiani et conventicula sua componant,
ita ut ne quid contra disciplinam agant.
5.
<Per> aliam autem
epistolam iudicibus significaturi sumus quid debeant observare. Unde iuxta hanc
indulgentiam nostram debebunt deum suum orare pro salute nostra et rei publicae
ac sua, ut undique versum res publica praestetur incolumis et securi vivere in
sedibus suis possint."
|