Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Sent. I-XI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Sent. I-XI

1. Omne peccatum actio est, actio autem omnis voluntaria est tam honesta quam turpis: ergo voluntarium est omne peccatum. Tollite excusationem: nemo peceat invitus.

2. Educatio et disciplina mores faciunt, et ad id vivit unusquisque, quod didicit. Itaque bona consuetudo excutere debet, quod mala instruxit. Bene loquere, bene facias.

3. Nihil interest, quo animo facias, quod fecisse vitiosum est, quia facta cernuntur, animus vero non videtur.

4. Nulla (enim) laus est non facere, quod facere non possis.

5. Quid est homini inimicissimum? alter homo.

6. Libenter feras, quod necesse est: dolor patientia vincitur.

7. Specta, quod te numquam paeniteat.

8. Non quam multis placeas, sed qualibus stude.

9. In hoc (tamen) incumbe, ut libentius audias quam loquaris.

10. Multos vitam differentes mors incerta praevenit: (itaque) omnis dies velut ultimus iudicandus est.

11. Tristitiam, si potes, ne admiseris, si minus, ne ostenderis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License