Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus Sententiae IntraText CT - Text |
|
|
Sent. XXIII-XXXIII23. Nondum felix es, si non te turba deriserit. 24. Si vis beatus esse, cogita hoc primum: Contemne contemni. 25. Priusquam promittas, deliberes, et cum promiseris facias. 26. Id agas, ut ne quis merito tuo te oderit. Etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos facit invidia. 27. Solitudinem quaerit, qui vult cum innocentibus vivere. 28. Optimus (ergo) animus pulcherrimus dei cultus est. 29. Abstinebis alieno sanguine, abstinebis alieno matrimonio. 30. Praestabis parentibus pietatem, cognatis indulgentiam, amicis fidem, omnibus aequitatem. 31. Devitabis crudelitatem et ministram crudelitatis iram. 32. Non vives aliter in foro, aliter in solitudine. 33. Nihil potes quod negaturus fuisti; nihil negabis quod petiturus fuisti. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |