Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Sententiae

IntraText CT - Text

  • Sent. C-CX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Sent. C-CX

100. Vires tuas amici tui magis sentiant beneficiis quam iniuriis.

101. Pecunia non satiat avaritiam, sed irritat, et ideo semper indiget.

102. Pecunia si tibi est, + eius usura moribus.

103. Mihi crede: non potes esse dives et felix.

104. Auribus frequentius quam lingua utere.

105. Quidquid dicturus es, antequam aliis, tibi dicito.

106. Nihil interest inter iratum et insanum nisi unus dies: alter semper insanit, alter dum irascitur.

107. Facillime bonis frueris, si ea vitaveris quae vituperaveris.

108. Cum alios timueris, tum te ipsum maxime verere: nam sine aliis saepe esse potes, sine te numquam.

109. Si bene te instruxeris, pudeat te deteriora facere.

110. Quod persuaseris, erit diuturnum; quod coegeris, erit in occasione.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License