111.
Alteri semper ignoscito, tibi ipsi numquam.
112.
Tantum ad virtutem adicies, quantum ex voluptate abstraxeris.
113.
Stultum est somno delectari et mortem horrere, cum somnus adsiduus sit mortis
imitatio.
114. Bonis nocet qui malis parcit.
114a. Si fatum est, quid times, quod certum est?
115. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsi
convicium faciunt.
116. Nihil turpius est quam quod
obicitur in obiciente cognosci.
117.
Ut licentiosa mancipia animi imperio rege linguam ventrem libidinem: quae
opprimere si non potes, paululum remitte.
118.
Saepe ea, quae sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore.
119.
Qui propter amorem pecuniae et libidinum moritur, ostendit se numquam sui causa
vixisse.
119a. Dignus tibi sit, coram quo peceare
pudeat te.
119b. Adolescens si te
feminis adornaveris, iniuriam facere cogitas, si viris adornaveris, accipere.
119c. Non est quod
insolenter felicitatem fatearis, + quod non fuisset tibi insperatum.
120.
Turpia ne dixeris; paulatim enim pudor rerum per verba dediscitur.
121.
Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus.
|